- ACEPHALI
- I.ACEPHALIClericorum genus, memoratum Isidoro de Eccles. offic. l. 3. Duo sunt genera Clericorum, unum Ecclesiasticorum, sub regimine Episcopali degentium, alterum Acephalorum, i. e. sine capite, quem sequantur haud scientium. Hos neque inter Laicos saecularium officiorum studia, neque inter Clericos religio detentat divina, sed solutos atque oberrantes, sola turpis vita complectitur et vaga. De iis actum in Concil. Mogunt. can. 22. Meldensi A. C. 845. Can. 57. Parisiensi can. 10. Ticinensi A. C. 850. can. 18. Melfitano, A. C. 1079. can. 9. Vide quoque Capitular. Caroli C. l. 6. c. 57. Burchardum l. 2. c. 226. etc. Apud Reginonem, A. C. 865. Hucbertus, frater Thietbergae, concubinae Lotharit, Acephalus dicitur, quod, ut est in Annalibus Francor. Metensibus. A. C. 864. fuerit Clericus coniugatus, ac proinde Clericatûs regulis minime acdictus. Aliis vero sic vocatus est, quod Monasterium eius ab Ordinarii iurisdictione esset exemptum, Vide infta in voce Presbyter Domesticus etc. In LL. Henrici I. Anglorum Regis c. 21. Acephali appellantur, qui nec Regem, nec Ecclesiam, nec Barones, aut Dominos Fendales agnoscunt, cum pauperes sint et nullum tenementum possideant, ratione cuius eos, ut capita sua, recognoscant. Car. du Fresne Glossar. In Communione Romanâ Acephalum dicitur concilium seu conventus sacer, absque Pontificis Romani auctoritate, congregatus, can. submittitur, dist. 21. apud Carol. Macrum Hierolexico.II.ACEPHALIHaeretici quidam sic dicti, quod nullus eorum certus auctor inveniatur. Hicum Eutyche, duarum in Christo substantiarum proprietatem negant et unam in eius personâ praedicant naturam, circa. A. C. 500. Niceph. l. 18.. 54. Georg. Hornio, sic dicti sunt omnes Synodi Chalcedonensis adversarii, ac prima illorum origo Alexandriae coepit, cum Petrus Moggus Henotiton et Synodum Chalcedonens. suscepisset, tunc enim qui ab eius communione se separabant, Acephalos nominatos, an ob causam iam indigitatam, an quod a Pattiarcha, capite suo descivissent. Hi Concilio praefato quottidie anathema dicebant, idque facere abnuentes quôvis modô persequebantur, duce ac antesignanô Petrô Gnaphaeô Patriarchâ Antiochenô, divisi in plures alias sectas, Severitas, Monophysitas, Theopaschitas, Tritheitas etc. vide Auctorem cit. Historiâ Ecclesiast. Novi Test. Periodô 1. Artic. 3. § 48. et 49. adde Evagrium l. 3. c. 31. Forbesium Instruction. l. 3. c. 14. Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.